in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet
filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno
qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
modicum plora supra mortuum quoniam requievit
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius
deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius
super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum
si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
omnis qui audiet cavebit se ab eo
quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me