6. Pest, 1823. szeptember 26. Kossuth Lajos ügyvédi oklevele.

Full text search

6.
Pest, 1823. szeptember 26.
Kossuth Lajos ügyvédi oklevele.
Nos Francicus Primus, Divina favente clementia Austriae Imperator, Hierosolymae, Hungariae Rex etc. damus pro memoria, quod anno, die, mense, locove datarum praesentium Fidelis Noster Egregius Ludovicus Kossuth de Udvard, coram Personalis praesentiae Nostrae Regiae in Judicis Locumtenente constitutus, in conformitate Benignae Dispositionis Nostrae Regiae per antelatum Personalis Praesentiae Nostrae Regiae in Judiciis Locumtenentem, Fidelis item Nostros Egregios Josephum Kováts de Visonta, et Nicolaum Kárász de Horgos, ambos Consiliarios Nostros Regios, et Tabulae Nostrae Regiae Judiciariae Assessores, suo debito modo pro munere, et functione Procuratoria examinatus, ac dato scientiae Juridicae, et habilitatis praeclaro specimine, Juramentum quoque illud, quo omnes omnino Procuratores et Advocatos ex Generali Regni Nostri Decreto obstrictos esse oportet, rite, ac legitime deposuerit, in haec verba: Ego Ludovicus Kossuth juro per Deum vivum, quod omnibus et singulis Causantibus, pro assistentia et promotione Causarum suarum me requirendo, in omni negotio dum id in me assumsero, absque cujusvis Personae divitis scilicet et pauperis acceptione, cum parte adversa attentanda collusione, ejusdem prece, proemio, favore, timore, odio, amore, et complacentia postpositis, secumdum Deum et ejus Justitiam, Legesque et approbatam Regni consvetudinem, erga salarium labori meo competens, juste et fideliter serviam et assistam meo pro posse, neque sine legali et sufficienti ratione Principalem meum in suscepta Causa deseram, aut amicabilem impediam, sic me Deus adjuvet. Taliterque ad munus ejusmodi Procuratorium exercendum, tractandasque coram quovis Judice et Justitiario Regni hujus Nostri Hungariae, Partiumque eidem adnexarum, Ecclesiastico videlicet et Saeculari Causas, habilis omnino et capax compertus fuerit. Super quo praesentes Litteras Nostras, Testimoniales, sub Sigillo Nostro Regio Juidiciali et Authentico praefato Ludovico Kossuth necessarias modis omnibus extradandas esse duximus, et concedendas. Communi suadente Justitia. Datum in Libera Regiaque Civitate Nostra Pestiensi, Die Vigesima Sexta Mensis Septembris, Anno Domini Millesimo Octingentesimo Vigesimo Tertio.
Lectum et extradatum per Sigismundum Szögyény, Sacrae Caesareae et Regiae Majestatis Personalis Praesentiae Regiae in Judiciis Locumtenentem et Consiliarium.
[Hátlapján]: Felolvastatott, kihirdettetett folyó 1824-ik esztendő Mindszent hava 9-kén Sátoraljaujhely mezővárosában tartott közgyűlés-
Revisnyei Reviczky János
Tekintetes nemes Zemplén várme-
gye másod aljegyzője által
A diploma kihírdetését bizonyító bejegyzést 1. Zemplén megye közgyűlési jegyzőkönyvében, 161. köt. 563. lap.

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir