et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
non incredibiles verbo illius
post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis
anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum