timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis
sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis
homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole
a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente
et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum
et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam
audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite
filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
in omnibus operibus tuis praecellens esto
ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem
iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae
servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet
multam enim malitiam docuit otiositas
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
si laeseris illum iniuste
et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis