fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
fili conserva tempus et devita a malo
pro anima tua non confundaris dicere verum
est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
non reverearis proximum tuum in casum suum
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta