de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
repromissorem fugit peccator et inmundus
bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris