et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
= parvus fons qui crevit in fluvium = et in lucem solemque conversus est = et in aquas plurimas redundavit % Hester est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
% gens autem mea Israhel est qui clamavit ad Deum % et salvum fecit Dominus populum suum % liberavitque nos de omnibus malis = et fecit signa magna atque portenta inter gentes
= et observabuntur dies isti in mense adar % quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis = cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati % in cunctas deinceps generationes populi Israhel
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.