melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
fortioribus autem fortior instat cruciatio
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
incorruptio autem facit esse proximum Deo
concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis