qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
non est speciosa laus in ore peccatoris
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
adiecit mandata et praecepta sua
si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium