fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
qui custodit iustitiam continebit sensum eius
consummatio timoris Dei sapientia et sensus
non erudietur qui non est sapiens in bono
est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur