propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
dilige proximum et coniungere fide cum illo
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
conligare et maledicti est concordatio
denudare autem amici mysteria desperatio est
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum