omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis
noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso
a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi
et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum
et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem
non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet
noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam