Chygz et Iacob filii Buns euntes cum Vnuca filio Forcos de Bekes, pristaldo scilicet et servo Ladislai, comitis de Baach et iudicis curię ceperunt servum suum nomine Cucus apud Budam filium Forcasii. Quem quidem dum Buda diceret liberum esse, illi probabant eundem servum suum esse, sed consilio amicorum utriusque partis et licentia iudicis memoratus Buda memoratum Cucus redemit a servitute in absolutam libertatem, ita, quod ipse Cucus et filius eius et omnis generatio ab eisdem successura ubicumque vellent, manendi fas haberent. Cucus autem reddidit Budę pecuniam, quam scilicet Buda pro ipso dederat, scilicet duas marcas et dimidiam.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.