Nr. 378. (131.)

Full text search

Nr. 378. (131.)
EDD.: Ed.pr. p.F3v-F4r. Bel p.222. Fejér VII/1 p.200-201 (nr. 166). Endlicher p.673-674. Kandra p.248-250. Karácsonyi - Borovszky p.301-302. TRANSL.: Kandra p.249-251.
Cum ecclesia Sancti Prothomartyris de territorio Varadiensi quandam terram suam nomine Thomasci contulisset usu fructuario Raphaeli filio Thomae comitis, Raphaele autem in persona et in cunctis possessionibus suis pro quadam enormitate facinoris sui contra comitem Both publice condempnato praenominata terra inter caeteras nominati Raphaelis terras in manus regis Andreae devenisset. Rex vero Ladislao, comiti de Bach et iudici curię terram eandem contulisset, Philippus, praepositus ecclesiae Sancti Prothomartyris cum priore Adriano et Cornelio custode, necnon universo eiusdem loci capitulo requisiverunt supradictam terram dicentes et testimonio privilegii ostendentes, quod praefata terra ecclesiae Sancti Prothomartyris esset et praefato Raphaeli, utpote devoto ecclesiae filio usu fructuario collata inter facultates ipsius Raphaelis ab ecclesia non deberet alienari. Rex itaque cum suis principibus de iam dicta terra taliter diffinivit, quod supradicta Sancti Prothomartyris ecclesia supradicto Ladislao comiti centum marcas persolveret et sic supradicta terra Thomasci ad ipsam sine omni contradictione iure perpetuo rediret. Et factum est ita. Nam praepositus eiusdem loci nominatus cum nominatis fratribus suis centum marcas coram pristaldo regis, videlicet Petro filio Lud praesentibus nobis persolventes sępe iam dictam terram in ius sępedictae ecclesiae redemerunt. Nos conventus Varadiensis huius rei testes sumus.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi