Agya et Dionisius comites impecierunt ioubagiones Priuarti, qui sunt in villa Vodozt, scilicet Vs, Pascham, Leustachium, Petrum, Chekam, Scendu, Paulum, Bedur, Schechni, Rodum et Sthanum dicentes, quod furati essent pecuniam matris ipsorum. Quibus rem negantibus Smaragdus comes ex praecepto regis Andreę discutiens per pristaldum nomine Andream de villa Zumlun misit Varadinum. Ubi praedicti comites candentis ferri subterfugerunt iudicium dicentes adversarios suos iustos esse et quod ipsi ignoranter eos impeciissent de furto. Priuatus autem et ioubagiones eius pro bono pacis et intuitu cognationis dimiserunt Agye et Dionisio comitibus debitum talionis, in quantum ad ipsos attinet.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.