Gyobou, Gabrian, Buda, Tencus, Niclo, ioubagiones castri Zounuc impecierunt quendam nomine Angelus de villa Gyou, filium Dursi, fratrem Martini et Mice dicentes, quod eorum esset contribulis et castri Zounuc ioubagio. Ille autem contendebat se filium Latini hospitis esse et absolute liberum et defendebat eum Petrus, convillanus eius. Tunc Poul, curialis comes de Zounuc ex praecepto domini sui, Smaragdi comitis eos discuciens ad pravdam per pristaldum nomine Georgium de villa Babud misit Waradinum. Ubi cum esset praedictus Angelus portare ferrum paratus, quidam nomine Lengeii, ut ipse dixit, de villa Zumtou ex parte praenominatorum ioubagionum se ad hoc missum asserens iudicio ferri candentis renunciavit dicens pręfatos ioubagiones per ipsum mandasse, quod supradictum Angelum de coniobagionatu iniuste impeciissent.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.