Petrus filius Moraz de villa Kad impeciit Busu sacerdotem et fratres eius, scilicet Iacob, Tibam et Clianum de villa Kenesii dicens, quod dimidietas terrę, quam ipsi iure hęreditario insidebant, hęreditaria eius portio esset. Quod cum illi negarent, Ladislaus, comes Bachiensis et iudex curię, discutiens per pristaldum nomine Vosos filium Boch de villa Pun misit eos ad examen ferri candentis Waradinum. Ubi pacificati sunt iudicia, in quibus mutuo sibi tenebantur, invicem sibi omnino indulgentes et talem de terra fecerunt conventionem, quod terram, quam nominatus Petrus requirebat, remisit praedicto sacerdoti et cognatis eius memoratis. Sacerdos autem et cognati eius dederunt ei unam marcam. Iudici autem et pristaldo convenerunt simul satisfacere.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.