in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
timor Dei super omnia superposuit
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
et omnem plagam et non plagam videbit cordis
et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
et omnem obductum et non obductum odientium
et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
non est caput nequius super caput colubri
et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
et audiens suspirabit modicum
brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
mulieris ira et inreverentia et confusio magna
mulier si primatum habeat contraria est viro suo
cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur