IV. 1318. NOVEMBER II. CSÁK MÁTÉ ADOMÁNYLEVELE JULA RÉSZÉRE.

Full text search

IV. 1318. NOVEMBER II. CSÁK MÁTÉ ADOMÁNYLEVELE JULA RÉSZÉRE.
1. NOs Matheus filius Petri quondam palatini. Notum facimus Omnibus quibus presentes ostenduntur. Quod nos considerantes
2. et aspicientes fidelia seruicia ac seruiciorum merita Comitis Jule fily Hochlow dilecti et fidelis, Castellani nostri de Lewa que Idem
3. in diuersis fortune Casibus et conflictibus nostris contra nostros emulos in nostri presencia et omnium hominum nostrorum, cum effusione suorum
4. sanguiuinum (sic!) multiciens se non parcendo viriliter exhibuit et inpendit. Licet maiora et plura mereretur a nobis. Tamen quandam
5. terram possessionem seu villam nostram Kywstopolchan uocatam circa fluuium Kywssytua existentem, que prius hereditaria terra fuit
6. predicti patris sui et ipsius et per modum concamby: alienata ab eisdem. et ad nos extiterat deuoluta! factum Ipsius concamby Omnino
7. re(uo)cauimus et sedauimus: Restituimus dedimus et contulimus Iterato eandem ad manus Ipsius Comitis Iule et suorum heredum
8. Heredumque suorum successorum, cum vtilitatibus et pertinencys suis vniuersis tanquam suum Jus hereditarium perpetuo possidendam
9. tenendam et habendam. In Cujus Rei memoriam presentes cum pendenti nostro Sigillo et duobus anuleis ad maiorem cautelam
10. huius facti fecimus Roborari. Et uolumus quod quamprimum Idem Comes Iula Ipsum nostrum Priuilegium ad Capitulum
11. Strigonyense uel ad aliud transtulerit, Ipsum Capitulum cum litteris suis Priuilegialibus velit confirmare tenoremque Roborare.
12. Datum Trinchyny in festo beati Martini confessoris. Anno. Domini Millesimo Trecentesimo decimo. Octauo.
(A vastagabb betűk a rövidítéseket jelzik.)

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir