Nr. 362. (351.)

Full text search

Nr. 362. (351.)
EDD.: Ed.pr. p.Q3r-Q3v. Bel p.264. Fejér VII/1 p.220 (nr. 188). Endlicher p.730. Kandra p.476. Karácsonyi - Borovszky p.293. TRANSL.: Kandra p.477. Magyar középkor p.193 (nr. I,12). Magyar középkor2 p.202.
Nos conventus Waradiensis contestamur omnibus Ladislaum, comitem de Bach talia nobis auctoritate iudiciali mandasse, quod causam Beniamin secundum tenorem literarum, quas sub duplici sigillo nobis transmisit, in regestro scriberemus. Est itaque tenor literarum talis.
Ladislaus, comes Bachiensis et iudex curiae omnibus, ad quoscumque praesentia pervenerint, salutem in Domino. Universitati omnium notum esse volumus, quod cum Ieremias, Bocou, Tocus et Gegus citarent Chomam pro quodam homine Beniamin filio Cusoy, in praesentia nostra dixerunt eundem Beniamin servum esse eorum et filium ancillę suę. Supradictus Choma respondit suum esse cognatum et de genere suo. Adiudicavimus itaque, quod dictus Choma veritatem sui sermonis attestationibus suorum cognatorum ostenderet, quod et honestissime probavit. Intelleximus igitur, ut sacramento duorum cognatorum eius dictum Beniamin defenderit, iuraverunt, inquam, Chuma et Azarias super altare Sancti Ladislai Waradini et Beniamin liberatus est. Unde dedimus super hoc nostrum sigillum cum literis praesentibus, pristaldo existente Marco de Cheph.

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir