Nr. 383. (136.)

Full text search

Nr. 383. (136.)
EDD.: Ed.pr. p.Gr-Gv. Bel p.224. Endlicher p.675-676. Kandra p.256-258. Karácsonyi - Borovszky p.304-305. TRANSL.: Kandra p.257-259. Magyar középkor p.193 (nr. I,12). Magyar középkor2 p.203.
Anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo tricesimo quinto, regnante gloriosissimo rege Andrea, venerabili Benedicto, Varadiensi episcopo, Dionysio, comite palatino, Stephano Bichoriensi comite existente, Aniano, lectore et notario Varadiensi factum est, quod Omocel filius Ioannis cum esset sine omni haerede, protestatus est nobis oretenus, quod filios fratris sui Eliae, Petrum scilicet et Georgium atque Matthiam et quendam eorundem cognatum nomine Sedebur filios sibi faciens adoptivos porcionem suam, quae est versus ecclesiam Sancti Petri de terra Cornust, dedisset praenominatis tribus fratribus, filiis scilicet Eliae praenotati et Scedebur in commune ita, quod quamdiu ipse Omocel vel uxor sua viveret, praedicta portio, sicut antea, iuris eorum esset, vel si eos haeredem habere contingeret, in ius illius hęredis hęreditario iure cederet. Si tamen ambo sine haerede decederent, hac lege in ius nominatorum quattuor fratrum nominata portio devolveretur.

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir