Nr. 389. (142.)

Full text search

Nr. 389. (142.)
EDD.: Ed.pr. p.G2v-G3r. Bel p.226. Fejér VII/1 p.249-250 (nr. 206). Endlicher p.678. Kandra p.264-266. Karácsonyi - Borovszky p.307-308. TRANSL.: Kandra p.265-267. Magyar középkor p.193-194 (nr. I,12). Magyar középkor2 p.203.
Ego Benedicta, uxor Herceg de genere Borsa duabus filiabus meis iuxta natalium suarum dignitatem maritatis et rebus meis eisdem legittime traditis emi a cognato meo, Valeriano cantore cum conscientia et consensu cognatorum eius, scilicet Vstaur, fratris eius et magistri Aniani, avunculi eius et aliorum ancillam nomine Agnnam cum duobus filiolis eius, Hetam scilicet et Furtun et proponens dies viduitatis meę et filiorum pro ecclesia de Vgra consummare, appropinquante iam termino vitę meę pręnominatam ancillam dedi eidem ecclesiae, ut singulis mensibus det ad altare Beatae Virginis candelam unius cubiti et hoc usque consummationem vitae suę. Alterum autem filiorum suorum, scilicet Hetam constitui dusinicum exequialem, ut singulis annis ad eandem ecclesiam in festo Sancti Michaelis celebret exequias bienni bove et panibus, quinque idriis cervisiae, alterum vero, scilicet Furtun dedi eidem ecclesie in campanarium et ambos in constitutis officiis de generatione in generationem permanere.

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir