miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
innova signa et inmuta mirabilia
glorifica manum et brachium dextrum
excita furorem et effunde iram
extolle adversarium et adflige inimicum
festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem