Eccl 0

Full text search

Eccl 0
Eccl 0.1
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri
Eccl 0.2
avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam
Eccl 0.3
hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam non solum autem haec sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur
Eccl 0.4
nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae
Eccl 0.5
itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis ad illa quae ad finem ducunt librum dare et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me