Am 5

Full text search

Am 5
Am 5.1
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
Am 5.2
virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
Am 5.3
quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
Am 5.4
quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
Am 5.5
et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
Am 5.6
quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
Am 5.7
qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
Am 5.8
facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
Am 5.9
qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
Am 5.10
odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
Am 5.11
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
Am 5.12
quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
Am 5.13
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
Am 5.14
quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
Am 5.15
odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
Am 5.16
propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
Am 5.17
et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
Am 5.18
vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
Am 5.19
quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
Am 5.20
numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
Am 5.21
odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
Am 5.22
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
Am 5.23
aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
Am 5.24
et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
Am 5.25
numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
Am 5.26
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
Am 5.27
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages