Jac 2

Full text search

Jac 2
Jac 2.1
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
Jac 2.2
etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
Jac 2.3
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
Jac 2.4
nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
Jac 2.5
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
Jac 2.6
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
Jac 2.7
nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
Jac 2.8
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
Jac 2.9
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
Jac 2.10
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
Jac 2.11
qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
Jac 2.12
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
Jac 2.13
iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
Jac 2.14
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
Jac 2.15
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
Jac 2.16
dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
Jac 2.17
sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
Jac 2.18
sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
Jac 2.19
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
Jac 2.20
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
Jac 2.21
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
Jac 2.22
vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
Jac 2.23
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
Jac 2.24
videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
Jac 2.25
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
Jac 2.26
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages