Apo 8

Full text search

Apo 8
Apo 8.1
et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora
Apo 8.2
et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae
Apo 8.3
et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum
Apo 8.4
et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo
Apo 8.5
et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus
Apo 8.6
et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent
Apo 8.7
et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est
Apo 8.8
et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis
Apo 8.9
et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit
Apo 8.10
et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum
Apo 8.11
et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt
Apo 8.12
et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
Apo 8.13
et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages