39.

Teljes szövegű keresés

39.
Csáky Imre bíbornok gróf Sinzendorff Fülöp főkancellárnak felsorolja a dinasztia érdekében hozott súlyos áldozatait, megállapítja ezen szolgálatok közben 50.000 forintra szaporodott adósságainak okait és az uralkodó segítségét kéri. Pozsony. 1723 február 23.
445„Excellentissime ac Illustrissime Domine Sacri Romani Imperii Comes!
Quamvis hactenus praesertim in odiosis Excellentiae Vestrae nullalenus incommodus esse studebam, summa tamen eiusdem in me bonitas, qua me potissimum in privatis meis neutiquam abusum fuisse confido, gravis item necessitas, quae legem non habet, animant simul et compellunt me ad eandem Excellentiam vestram fiducialiter recurrere. Quibus fretus nolens-volens illud Excellentiae Vestrae significare necessitor, quod me adeo undiquaque arctatum et exhaustum esse conspiciam, ut qualiter ulterius Posonii subsistere possim, modum superesse non videam, nisi accedente majestatis suae sacratissimae misericordi clementia. Nam vel hoc currenti saeculo quantis sum agitatus sine respirio calamitatibus et angustiis, vix calamus sufficienter adaequaret. Anno siquidem haius saeculi primo per singularem augustissimi et gloriosissimi quondam imperatoris Leopoldi erga indignam personam meam reflexionem avocatus sum ex Hungaria superiori (ubi exigua avitica mea reperirentur bona) ad servitium aulicum in Hungarica cancellaria; proinde totaliter mutata vitae prioris commoditate et rei domesticae modalitate Viennam me, relictis tam immobilibus in disordine, paternisque debitis involutis, quam et mobilibus (uti in permutatione habitationum dissitarum inevitabile est) dispendiose relictis, et hospitium procurare et necessariis providere gravibus vei in principio opportuit expensis, et quidem absque omni ex servitio cancellariae emolumento. Vix haec vel ad quandam congruitatem deducta, supervenere fatales anno tertio Rakocziani motus, universa mea tam ecclesiastica, puta episcopatum Varadiensem priori duntaxat anno mihi clementer collatum, magnisque Romanis expensis superatis vix degustatum, quam avitica pene in momento inundantes et seviter vastantes. Quibus perspectis, sed et ipso eodem anno universam Hungariam iisdem motibus involutam conspiciens, augustissimus Leopoldus ac me quidem omnibus, se vero pluribus mediis destitutum observans, clementer annuit, ut eo me reciperem, ubi faciliorem subsistentiam vivendi cernerem. Hinc Vienna, imo et patria egredi oportuit, et omni fiducia in sola Dei providentia collocata, ad ignotas Croatiae terras transire, ex hoc supposito, ibi ad minus intaminatam quacunque interveniente adversa sorte conversare et in omni casu ita ferente 446etiam in Italiam exulando, inconcussam me reddere posse fidelitatem. Quae autem exulanlium, omnibusque etiam intrinsecis mediis destitutorum contingat calamitas? facile concipi valet. Anno porro septingentesimo quinto, imperium capiente Augustissimo Josepho, evocatus quidem Viennam, sed nullis prorsus mediis auctus, praecario calamitosam continuare opportuit vitam. Nec hic calamitatum terminus; dum anno octavo indicta Posonium dieta nova, et hic translationum incommoda, novum expensarum augmentum, ubi ne quidem territorium dictae civitatis erat ab inimicis securum. Huius quoque summi regnantis ea accessit caesareo-regia clementia, ut interveniente archiepiscopatus Colocensis tituli potius, quam rei vacantia, eodem me condecorare placuerit. En novi et considerabiles denuo tam Viennensium quam Romanorum expeditionum sumptus. Annis item inaugurationum modo gloriosissime regnantium majestatum aequales accrevere sumptus, dum pro viribus. observato intrinseco et extrinseco similibus in circumstantiis cultu et splendore, pondus ponderi accedebat; sed et terminata anno decimo quinto dieta, labor laborem sequebatur, gravibus ibidem sumptibus sustinendus: jam iuridici systematis, jam vastissimarum et confusissimarum conscriptionum anni septingentesimi decimi quinti revisio; donec tandem viribus fractis Vienna propter sanitatis curandae curam non contemnendae et in sumptibus prioribus magis onerosae in quotidianam subsistentiam, medicos item et medicinas expensae quam plurimae conglomerabantur. Successit his fere in limine moderni quoque augustissimi, nunquam satis promerebilis clementia respectu bireti et dignitatis cardinalitiae obtentae et suis sacris manibus indigno vertici meo investitae. Quanta per haec nova expensarum congeries, tam ad iura persolvenda Romana, quam comparitionem in publico characteri correspondenteml iudicium ferat, ne dum experientia similium ex asse pollens, ast vei ipse conspiciens. Successit inpraevisum ex obitu pontificis iter Romanum, ubi omnibus sepositis et re domestica ac familia absque congrua dispositione relictis et undiquaque improvisis, theatrum illud Europeum notabilissimarum expensarum testimonium perhibet luculentum. Indeque ad unguem pene exhaustus, postquam Viennam redux factus fuissem, pedibusque augustissimi pro homagiali devotione me stitissem, ex eiusdem clementi ordinatione denuo per menses Viennae commorari opportuit. 447
Anno denique proxime praeterito propter iteratis vicibus intercedentem Viennam evocationem a decima tertia Aprilis in praesentiarum usque, ufi notum est, confinuo hic cum distincta expensarum accrescentia et propriorum neglectu desudare et morari necessitor adeo, quod in hoc pecuniae universali defectu amplius, quo me vertam, nescio; dum hinc ultra quinquaginta millium florenorum debitali onere premerer, illinc ad comparandum quodpiam ulterius creditum omni via destituerer. Ac proinde qui hactenus per omnem temporum vicissitudinumque praerecensitarum seriem omnimode studebam, ut ne verbo quidem majestati suae gravis, aut aerario eiusdem orierosus efficiar: iam modo in praesentem redactus extremitatem, animante etiam sacra pagina: quae interpellare Deum, et iuxta illud per me reges regnant, ad eiusdem in terris vicarios, qui principes terrae censentur, egentes confugere admittit: Haereditarius vero meus esset augustissimus adeo pius et clemens, nolens-volens ad maiestatem suam sacratissimam non alio quidem fine, quam servitia eiusdem constanter continuandi, recursum meum sumere compellor, nisi etenim quodpiam praesenti statui meo accedat subsidium et auxilium, suapte evadet ulterioris hic meae morae et subsistentiae impossibilitas. Adessent quidem extantes bonorum fructus, potissimum in notabili quantitate frumenti: verum quia nullatenus distrahi et divendi possunt, praesentaneae et quotidianae necessitati subvenire nequeunt. His solitis Excellentiae Vestrae favoribus enixe me commendans permaneo Excellentiae Vestrae
Dátum Posonii ex Domo Residentionali die 23. Februarii 1723.
veteranus devinctissimus servus
Cardinalis Csáky m. p.
[Utóirat.] Parcet Excellentia Vestra praesumptioni, quam omni tempore exhibita protectio, prout et inevitabilis necessitas et hactenus. vix a longe manifestata calamitas excusabunt, non tamen Excellentiam Vestram ab intercedendo coram maiestate sacratissima amovebunt”.
(A névaláírás és az utóirat a Csákyé. Bécsi udvari és állami levéltár. Ungar. Fasc. 209. 1723, Ugyanilyen szövegű, csak a megszólításban és utóiratban eltérő szövegű leveleket írt március 22-én és 23 án a többi főminiszternek. U. o.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem