I. 1578. február 4. Fogaras vára.

Teljes szövegű keresés

69I. 1578. február 4. Fogaras vára.
Nos Cosma Horwath Petr˙t˙ew˙th Prefectus et Provisor Arcis Fogaras etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis: Quum Nos feria tertia proxima post festum Beate Lucie Virginis unacum duodecem iuratis Ba˙aronibus huius sedis districtus Fogaras iudiciarie assessoribus pro faciendo iudicio in sede iudiciaria consedissemus, tunc agilis Komsa Motok, filius condam agilis Szto˙ka Mothok de Zekczeor coram nobis personaliter constitutus protestare curavit in hunc modum: Quod ab annis quam plurimis genitor eius prefatus Szto˙ka Mothok eiusque avi et proavi eam quartam partem integre Bo˙eronatus possessionis Zekczeor in hoc districtu existentis, quam ipse pacifice semper possedisset possideretque etiam in presenti, tenuissent et possedissent optimo cum iure avitico, in eius pacifico dominio perseverardo, nullo ipsis adversante. Literas tamen de eadem quarta parte Bo˙eronatus privilegiales factas et emanatas, quas habuissent per incuriam suorum predecessorum amisissent, velletque pro eorum prerogativis legibus literas de eadem quarta Bo˙eronatus confici testimoniales seque et suos heredes in dominium eiusdem quarte Bo˙eronatus prefate possessionis Zekczeor denuo statuere, verumque et legittimum esse heredem eiusdem Bo˙eronatus comprobare lege huius districtus Fogaras sic requirente, prout etiam comprobavit coram nobis per publicas proclamationes solitas in tribus sedibus continuis pro more et consuetudine huius districtus Fogaras factas statuitque eandem sibi suisque heredibus et posteritatibus universis simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenilibus, montibus, alpibus, vallibus, aquis, fruviis, piscinis, piscaturis, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatatis, ad ipsam quartam partem integre Bo˙eronatus possessionis fate Zekczeor spectantibus, pertinentibus pertinereque debentibus, nemine contradictore apparente, presentibus Bo˙aronibus iuratis assessoribus sedis iudiciarie, Szto˙ka de Boss˙mbak, Zto˙ka Bal˙e de Kopaczel, Wladimer de Alsowcza, Szto˙ka de Waad, Dobryn de Wo˙la, Ilya de S˙nka, Markwl de Alsowysth, Nago de Gr˙d, Barb de Zaratha, Ztan Ispan de Kopaczel ac Halmag de Szkore. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuo duraturam presentes literas nostras, sigilli nostri munimine roboratas, prefato protestanti dedimus. Ex Arce Fogaras, feria tertia proxima post festum purificationis Beate Marie Virginis anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo octavo.
Alul: Nicolaus Bessen˙e˙.
Hátlapján: Praesentes testimoniales super Boeronatu introscripto per commissarios Celsissimae Dominae Principissae ad investiganda Boeronum iura exmissos revisae ac in vigore relictae. In Fogaras die 27. Mensis Februarii Anno 1671.
Függő pecséttel. Az Országos Levéltár múzeumi törzsanyagában.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem