II. 1579. november 17. Fogaras vára.

Teljes szövegű keresés

II. 1579. november 17. Fogaras vára.
Nos Cosma Horwath Petryttyewyth Prefectus ac Provisor arcis Fogaras etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis: Cum Nos feria tertia proxima post festum beati Luce evangeliste unacum duodecem iuratis bo˙aronibus huius sedis districtus Fogaras iudiciarie assessoribus pro discutiendis causis causantium in sede iudiciaria consedissemus, tunc venerabilis vir popa Dumitru, plebanus possessionis Deza et archidiaconus huius pertinentie vel districtus, ut actor pro se suorumque fratrum nomine, quos presens tangeret et concerneret negotium, contra agilem Opra Ma˙lath ut in causam attractum proposuit in hunc medum: Quod illa media pars integre bo˙eronatus Desan, quam in presenti Opra Ma˙lath cum suis heredibus teneret et possideret, ipsique pope Dumitru fratrun que suorum esse avitica, que ipsis pupillis tempore obitus parentum suorum unacum litteris privilegialibus eiusdem medietatis bo˙eronatus in manus prefati Oprea Ma˙lath devenisset eamque ab eo tempore tenuisset teneretque etiam in presentia, velletque eam pro se et suis fratribus una cum litteris privilegialibus rehabere lege mediante. Quo audito Opra Ma˙lath in causam attractus respondit ex adverso: Illam medietatem integre bo˙eronatus Desan, quam nunc Popa Dumitru suam fratrumque sucrum esse aviticam dicit, etiam anteactis temporibus causasse, tamen quia per eum optimo iure tenta et possessa fuisset, etiam sue littere de processu sui iuris facte et emanate.... legitime ab ipso non potuisset, tuncetiam presentavit coram nobis et ipsas literas spectabilis et magnifice domine Anne de Nadasd, spectabilis et magnifici quondam domini Stephani Ma˙lath relicte, de sui iuris processu super medietate integre bo˙eronatus possessionis Desan factas et emanatas. Quibus visis et intellectis iterum Popa Dumitru contra prefatum in causam attractum replicaívit in hunc modum: Ille littere non essent legitime confecte, quia nunquam antea ipsum Opream Ma˙lath causassent, ut in litteris extare videtur, preter... Quod etiam duodecem bo˙eronum iuramento se comprobare promtus esset et paratus. Oprea etiam Maylath hoc audito duodecem similiter bo˙eronibus 70iuraturum (se) offerebat de eo, quod sue littere prefate per spectabilem et magnificam dominam Annam de Nadasd legitime et iuste sunt confecte. De quibus iudicium et iustitiam administrari per nos sibi cupiabat. Nos igitur assumpto consilio dominorum bo˙aronum huius sedis iudiciarie 71assessorum iudicantium, decrevimus et commissimus, ut Opra Ma˙lath in causam attractus decimo quinto die a die presenti numerando duodecem Bo˙eronibus huius districtus ex utraque pertinentibus per ambas partes electis iuramento deposito comprobet litteras suas prenotatas sub nomine spectabilis et magnifice domine Anne de Nadasd iuste et legitime esse confectas. Interveniente annotato tempore, feria scilicet tertia post Omnium Sanctorum medio duodecem Bo˙eronum per ambas partes ad id electorum, agilium videlicet Man de Alsówist, Opra Janos et Mancs Paller de Feolseo Zombatfalva, Sztanczul Mara de Wo˙la, Sztreza de Posvitha, Sztan Bwkwr de N˙thoth, Bwkwur Sedele de Recze, Vadul P˙ozwra, Z˙mpa˙m de Nagberiwo˙, Koman Redre de Kopaczel, Man Szto˙a de S˙nka et M˙ha˙ de Mondra iurando comprobavit litteras subnotatas magnifice domine Anne de Nadasd de processu sui iuris contra prefatum Popa Dumitrw actorem legitime esse confectas et emanatas. Qui in causam attractus scilicet ab actione et acquisitione actoris liber pronuntiatus est, presentibus iuratis bo˙eronibus sedis iudiciarie assessoribus Szto˙ka de Bes˙mbak, Szto˙ka Bal˙a de Kopaczel, Dobrin de Wo˙la, Szto˙ka de Waad, Wlad˙mer de Alsowcza, Ilia de S˙nka, Stanczul de Alsów˙st, S˙nka Ispan de Zekczor, Barb de Zaratha, Nago de Gr˙d, Halmagh de Szkore et Man Pencz de Alsówen˙czia. In cuius rei testimonium presentes nostras, sigillorum nostrorum munimine roboratas dedimus litteras. Datum ex Arce Fogaras, feria tertia post festum beati Martini episcopi anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono.
Alul: Nicolaus Bessenyey.
Családi levéltáramban.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages