III. 1582. január 9. Fogaras.

Teljes szövegű keresés

III. 1582. január 9. Fogaras.
Nos Cosma Horwath Petrytt˙ew˙th provisor ac prefectus arcis terreque Fogaras etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod cum nos feria tertia proxima ante festum beati Viti martiris unacum duodecem iuratis bo˙aronibus huius sedis districtus iudiciarie assessoribus pro discutiendis causis litigantium in sede iudiciaria consedissemus, tunc honesta mulier Dobra, iam nunc Boba vocata, filia agilis condam Sztan Gergor de Alsowenetia, consors agilis Petraskonis Al[u]Balye de Nag Berwoy vicecomitis pertinentis superioris, ut actrix contra honestam mulierem Naxam, sororem suam carnalem natu maiorem, filiam eiusdem iam dicti condam Sztan Gergor, consortem vero agilis Man Pencz de Alsowenetia, assessoris huius sedis iudiciarie, ut in causam attractam proposuit in hunc modum: Quod una quarta integri bo˙eronatus possessionarii Alsowenetia parentis earum iam dicti Ztan Gergor fuisset avitica, que parente ipsarum decedente, iure hereditario pervenit in manus agilium condam Salomonis Mon˙e et Stephani More fratrum ipsorum carnalium, filiorum iam dicti Stan Gergor, parentis earum, cuius quarte equalem medietatem in presenti posteritates iam fati Salomonis Mon˙e possiderent, alteram vero medietatem, partem scilicet Stephani More prescripti spectabilis et magnificus dominus Gabriel Ma˙lath ipsis ambabus, actrici scilicet et in causam attracte donasset, eas et pro sexu virili in ea statuendum propterea, quod cum ipse Gabriel Ma˙lath Siculos, qui contra serenissimum dominum Joannem secundum electum regem Hungarie etc. insurrexerant, debellaret, tunc ipse Stephanus More in bello ad latus ipsius Gabrielis Ma˙lath crudeli extinctus funere cecidisset. Quam medietatem quarte, portionem videlicet utrarumque sola Naxa in causam attracta teneret in preiudicium et damnum ipsius manifestum, velletque ipsa actrix eiusdem medietatis quarte equalem divisionem et partis sue demonstrationem iure admittente. Quo audito in causam attracta Naxa respondit ex adverso, quod magnifica domina Anna de Nadasd, spectabilis et magnifici condam domini Stephani Ma˙lath etc. relicta, fratre ipsarum extincto, tali compositione ipsas, actricem scilicet et ipsam in causam attractam concordasset, ut universas res domesticas et suppellectilia, res etiam argenteas fratris ipsarum iam dicti Stephani More actrici dedisset habendum, ut ipsa illis contenta esse deberet, hereditates vero et bo˙eronatum sole ipsi in causam attracte in perpetuum tenendum et possidendum dedisset; unde non esset via actrici ..... quam etiam testimoniis proborum fidedignorumque se probaturam assumsit. Hoc audito actrix replicavit ex adverso se talem compositionem, quam in causam attracta recitat, nunquam cognovisse, quin cum per Salomonem Mon˙e dictum, fratrem ipsarum carnalem in diebus spectabilis et magnifici condam domini Gaspari Bekes, liberi domini terre Fogaras etc. pro ipsa medietate quarte bo˙eronatus causarentur, tunc scilicet ipsa cum suis laboribus et expensis eque .... in causam attracte adfuisset causamque ipsarum iure unanimi defendissent, ita, ut quinquaginta florenorum sub vinculo ipsi Salomoni Mon˙e et eius posteritatibus silentium imposuissent, ut cognitum sedi iudiciarie et etiam ... districtui est et ... adhuc sua soror divisioni obstaret se ignorare. Nos igitur ambarum partium propositionibus et responsis auditis ex consilio assessorum sedis iudiciarie iudicandum commisimus eo modo, ut decimo quinto die a die presenti numerando in causam attracta sua adferat testimonia responsionem suam probatura; quo interveniente expectata in causam attracta sue responsioni nichil firmitatis addere potuit, nec suam probare responsionem potuit. Quia autem iure consanguineitatis unam, ut et alteram illa pars boyeronatus, quam usque in causam attracta apcifice possedisset, concernere cognoscebatur manifeste, iudicando decrevimus et commisimus eque inter ambas partes dividi simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris videlicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, fenilibus, pascuis, nemoribus, campis, montibus, vallibus, quis, fluviis, piscaturis, molendinis eorundemque locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum perceptione sew percipifactione, prout per assessorum fidem et operam divisa inter eas et rectificata est ac per publicas proclamationes in tribus sedibus continuis factas pro more et consuetudine huius districtus Fogaras etiam introducta in eam est statuendum et statutu est introducendum. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuo duraturam presentes litteras nostras ipsi actrici ac suis heredibus dandas duximus et concedendas presentibus boyaronibus sedis iudiciarie iuratis assessoribus Sztoyka Bal˙e de Kopaczel, Wladimer de Alsowcza, Sztoyka de Waad, Dobr˙n de Wo˙la, Il˙a de S˙nka, Barb de Szaratha, S˙nka de Zekczeor Halmag de Zkore, Nago de Gr˙d, Serban de Bessymbak ac Markwl de Alsowysth, comitibus vero Anthonio Nag de Fogaras pertinentis superioris, inferioris vero Man Kabwz de Wa˙daffalva et Komsa Zerbwl de Lwd˙ssor. Datis ex Fogaras feria tertia proxima post festum Epiphaniarum Domini. Anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo secundo.
Alul: Nicolaus Bessenyey.
Függő pecséttel. Az Erdélyi Múzeum törzsgyüjteményében.
BR. PETRICHEVICH HORVÁTH EMIL.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem