OPINIO

Teljes szövegű keresés

OPINIO
Inclyti Magistratus Academici, Regiae Scientiarum Universitatis Pestiensis.
Expetiit a Nobis Dominus Professor Linguae, et Litteraturae Hungaricae, Andreas Vályi, ut opus, quod sub titulo: Vályi András’ Lekszikonnya, Magyar Országról, edere intendit, quodve ad septimum usque Tomum jam perduxit, revideri curaremus. Cujus igitur aequo deferentes desiderio, opus memoratum tribus e gremio Professorum Regiae hujus Universitatis Linguae non minus, quam Geographiae Patriae peritis, dijudicandum commisimus, ut horum acceptis judiciis, nostram authoris conatui, ipsique adeo operi adjungeremus commendationem.
Delecti ejusdem operis Censores tribus potissimum e capitibus dijudicandum illud existimarunt, nempe: Imo. spectato illius Scopo. IIdo. Qualitate. IIItio. Utilitate. Quae quidem ab Authore ita omnia praestita esse animadverterunt, ut conatum illius diligentem non minus, quam operis ipsius in Publicum redundaturam utilitatem satis perspexerint. Quod enim scopum adtinet, eum Authorem, per hoc abunde assecutum existimant, quod hic Descriptionem Locorum omnium Hungariae, eorumque situm, historiam, procreationem, deserta libera, dotes peculiares, Dominia terrestralia, Religionem, circumvicinias, fluvios, commoda, et incommoda, limites, amplitudinem territoriorum, producta peculiaria, celebriora emporia, aliaque adjuncta accuratius, quam a quocunque alio hactenus scriptore praestitum est, exhibeat, adjectis fortalitiis: quorum nominis originem quantum erui potest, eorum initia, et historiam rerum ibi actarum, succincte enumerat.
Spectando porro operis qualitatem, hanc, Planum, quod in eo perficiendo adhibuit, ipsumque idioma, quo utitur non agreste, sed cultum, praeterea interessentiae conscientia, adeo absolvunt, ut nuspiam Lectori difficile fuerit, quid quid voluerit, Arcem, Urbem, Pagum, Dominium, Desertum, fluvium, lacum memorabilem, montem, sylvam, suis cum adjunctis, et proprietatibus illico reperire. Quod Authoris quidem Planum et id commendabit, quod is ad singulos Comitatus, Arces, urbesque notabiliores Mappas, et cupra adjicere meditetur, quam fieri potest accurata, recensendo Familias Nobiles cujusvis Comitatus, bona praesertim possidentes. Utitur ad haec sua hac in elucubratione scriptoribus Patriae probatae fidei, praesertim Mathia Belio, ea sinceritate, ut nulli quidquam e laude, quam ut veri studiosus promeruit, detractum esse velit. Sermonis autem ea est indoles, ut vitatis quibusvis verborum lenociniis, is planus, et cujus vis captui perquam accomodus sit.
Quod ad operis utilitatem attinet, ea quamvis cuivis illico rerum patriarum studioso occurrere poterit, inde tamen magis elucescit, quod accuratius loca omnia habitata hoc opere exhibeantur, quam hactenus ab aliquo factum sit, dum montes quoque, fluvii, lacus, aliaque complura, quae passim in aliis Lexicis desiderentur, adjiciuntur, denique totius Regni notitiam, in eo quo actu est Geographico-Politico-Oeconomico statu, qui caeteroquin a priore, quem alii antea exhibuerunt, per subsecutas mutationes non potest non discrepare, ob oculos sistere Author conatur.
Quae cum ita sint, clarum est, praenotatum opus non utile modo Patriae, et honorificum futurum, verum ipsum Authorem, postquam idem opus limatum, et ad majorem perfectionem deductum absolverit, ob laborem adeo improbum non minus ac sumptuosum, publicam omnino mereri attentionem, omniumque favores, quibus res Patriae cordi sunt, excitare debere. Ex quo igitur eundem-dignum profecto censuimus, quem Gratiis, et omnium favoribus impense commendemus. Datum ex Consessu nostro Academico Die 9na Junii 1795. Pestini celebrato.
STEPHANUS SCHÖNVISNER. m. pr.
h. t. Rector.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem