fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem
deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso