rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis
curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
loquere maior natu decet enim te
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
adulescens loquere in tua causa vix
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia
et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum
qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur