Zach 4

Teljes szövegű keresés

Zach 4
Zach 4.1
et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
Zach 4.2
et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius
Zach 4.3
et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius
Zach 4.4
et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi
Zach 4.5
et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
Zach 4.6
et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum
Zach 4.7
quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
Zach 4.8
et factum est verbum Domini ad me dicens
Zach 4.9
manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
Zach 4.10
quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra
Zach 4.11
et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius
Zach 4.12
et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro
Zach 4.13
et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine
Zach 4.14
et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages