Zach 5

Teljes szövegű keresés

Zach 5
Zach 5.1
et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans
Zach 5.2
et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum
Zach 5.3
et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
Zach 5.4
educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius
Zach 5.5
et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
Zach 5.6
et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra
Zach 5.7
et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae
Zach 5.8
et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius
Zach 5.9
et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum
Zach 5.10
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram
Zach 5.11
et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages