Apo 2

Teljes szövegű keresés

Apo 2
Apo 2.1
angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
Apo 2.2
scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
Apo 2.3
et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
Apo 2.4
sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
Apo 2.5
memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
Apo 2.6
sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
Apo 2.7
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
Apo 2.8
et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
Apo 2.9
scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
Apo 2.10
nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
Apo 2.11
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
Apo 2.12
et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
Apo 2.13
scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
Apo 2.14
sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
Apo 2.15
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
Apo 2.16
similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
Apo 2.17
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
Apo 2.18
et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
Apo 2.19
novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
Apo 2.20
sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
Apo 2.21
et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
Apo 2.22
ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
Apo 2.23
et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
Apo 2.24
vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
Apo 2.25
tamen id quod habetis tenete donec veniam
Apo 2.26
et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
Apo 2.27
et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
Apo 2.28
sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
Apo 2.29
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages