Nr. 97. (323.)

Teljes szövegű keresés

Nr. 97. (323.)
EDD.: Ed.pr. p.O4r-Pr. Bel p.257-258. Endlicher p.720-721. Kandra p.442-446. Karácsonyi - Borovszky p.187-189. REG.: Bónis p.29 (nr.105). TRANSL.: Kandra p.443-447. Lederer p.196-197. Bolla-Rottler I p.85-86. Levéltárak p.76 (nr.26).
Filii ioubagionum Sancti Regis de villa Gyan, scilicet Ychu, Vnicus et Matthias et filii ioubagionum descensum comiti persolventium de alia Gyan, scilicet Dionis, Forcos, Iohachin, Wruz, Endus, Fuc, Sypeu, Ysou et alii et item de tertia Gyan castrenses, scilicet Sama, Meckad, Obud, Medue, Ficed, Cibrian, Kidol et alii coadiuvantibus castri Bichoriensis ioubagionibus, scilicet Luca, principe exercitus, Forcasio filio Symoud, Vros filio Sicou, Bibo filio Pasche et Tegek centurionibus, Petro quoque, maiore pręconum, impecierunt clericum nomine Magnum de eadem villa, filium Galdu dicentes ipsum extorrem nec habere aliquod ius fundi, nec agri. Ille autem respondit se habere separatum ius fundi et ius agri ad tria aratra et super hoc se iustificatum esse eciam alias iudice Moch, comite palatino et Bichoriensi et pristaldo nomine Tupa filio Pauli de villa Gurbey. Quod cum adversarii negarent, Paulus, curialis comes de Bichor, ex praecepto domini sui, Micę comitis huius causę iudex constitutus iussit Magno pręnominatum pristaldum huius causę adducere. Qui dato termino adductus et inquisitus perhibuit testimonium iuxta omnia, quę Magnus asserebat. Tunc adversarii obiecerunt ei vicium falsitatis dicentes ipsum falsum esse pristaldum. Paulus itaque, iudex eorum pręcepit assessores iudicis, cuius se pristaldum asserebat, adducere. Dato igitur termino, adduxit Ioancam comitem, filium Iohannis comitis, Clementem cum fratre suo, Saul de genere episcopi Budlu, item alium Clementem de genere Borsa, Germen de villa Sisol de parochia Sumugiensi, Salomonem de ponte Cepan et Fira, curiales comites dominę Eufemię, Nicolaum filium Wgra, Pos de villa Vndoch et alios. Ex his itaque omnibus electi sunt secundum optionem adversantium Iohanca filius Iohannis comitis et Salomon, ut illi cum praenominato pristaldo in monasterio Vgra iurantes pristaldum veracem esse comprobarent. Ad praedictam autem ecclesiam venientes, pristaldo et testibus iurare volentibus adversarii eorum noluerunt eos adiurare. Supradictus ergo iudex serie totius causę domino suo, Micę comiti recitata et auctoritate ipsius firmiore accepta sępe iam memoratos homines de villa Gyan iudiciali sententia condemnavit, et praefatum Magnum in possessione terrę suę confirmavit dato pristaldo nomine Dionisio filio Ompud de provincia Zarand de villa Vosian. Ipse quoque praefatus iudex cum eisdem adversariis Waradinum deveniens coram ipsis Simone episcopo, totoque capitulo totam exequutionem huius causę exaratam superius oretenus fuit contestatus.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem