Cives castri Bolondus de villa Leginer, Motcu, Vnuca, Hertugug, Luchy, Vgud, Baldu, Bila et alii impetierunt quosdam de eadem villa filios ioubagionum Sancti Regis, scilicet Serkenteu, Marcel, Acel, Mogya et Vs dicentes, quod eorum essent concives, simili officio, idest debito castrensium subiacentes. Illi autem dixerunt se esse filios ioubagionum Sancti Regis et hoc idem dixerunt, ut pristaldus eorum perhibuit, ioubagiones eiusdem castri, videlicet Matha, princeps exercitus, Chichur, Sceret, Mogy, Peremus, Thomas, Ind, Albeus, Gyurca, Poula, Budius, Henchu centuriones et alii. Quorum testimonio Martinus, comes eorum non contentus per pristaldum nomine Nuetlen de villa Olsuc misit ad examen ferri candentis Waradinum, ubi praenominati actores seipsos recognoscentes candentis ferri subterfugerunt iudicium dicentes prędictos adversarios ipsorum esse filios ioubagionum Sancti Regis et asserentes se falso de civili servitio illos impeciisse.