I.

Full text search

I.
A sanctio pragmaticára vonatkozó 1723. évi törvényczikk:
Art. 2. Tametsi Suae Sacratissimae Caesarea et Regiae Majestatis Fideles Status et Ordines Regni Hungariae, Partiumque eidem annexarum, vividam et florentem, optimeque constitutam Aetatem, Vires, et Valetudinem conspicientes; divinaeque Benedictioni quam optime confisi; Eandem Magnis, et Gloriosis Sexus Masculini Successoribus, ad praeces quoque fidelium suorum Statuum, eo fine ad Deum Ter Optimum fusas, et incessanter fundendas, largissime benedicendam; et indesinenti Masculorum Haeredum suorum ordine fideles Status Regni consolandos fore, vel maxime confiderent;
§. 1. Quia vero apprime etiam perspectum haberent; Reges pariter, et Principes, aequali aliorum hominum mortalitatis sorti subjectos esse; mature proinde, et consulto perpendentes, tot et tanta, cum Praedecessorum Suae Sacratissimae Caesareae et Regiae Majestatis, Divorum olim Leopoldi Genitoris, et Josephi Fratris Gloriosissimorum Hungariae Regum; tum vel maxime propria clementissime Regnantis Suae Sacratissimae Caesareae et Regiae Majestatis, pro incremento Boni Patrii publici, prove fidelium Civium suorum perenni salute, Bello aeque ac Pace, exantlata Gloriosissima Acta, et Facta; dum non modo Haereditarium Regnum hoc suum Hungariae, Partesque, Regna, et Provincias eidem annexas, in statu per praeattactos Gloriosos Praedecessores suos positum, conservavit; sed occasione etiam novissimi Ottomanici belli, contra ferventissimos ejusdem impetus, idem animose tutata; victricibus, felicibusque Armis, in annexa eidem Regna et Provincias, cum immortali sui Nominis Gloria, Statuumque et Ordinum, ac privatorum Regni Civium perenni securitate protenderit: ut successivis quibusvis temporibus, ab omnibus externis, et etiam domesticis confusionibus, et periculis praeservari; imo in alma, et continua tranquillitate, ac sincera animorum Unione, adversus omnem vim etiam externam felicissime perennare possit;
§. 2. Quosvis praeterea etiam internos Motus, et facile oriri solita, ipsis Statibus et Ordinibus Regni ab antiquo optime cognita Interregni mala, sollicite praecavere cupientes;
§. 3. Majorum suorum laudabilibus Exemplis incitati;
§. 4. Volentesque erga Sacratissimam Caesaream et Regiam Majestatem, 173Dominum D. Eorum Clementissimum, gratos et fideles semet humillime exhibere;
§. 5. In defectu Sexus Masculini Sacratissimae Caesareae et Regiae Majestatis (quem defectum Deus clementissime avertere dignetur) Jus haereditarium succedendi in Hungariae Regnum, et Coronam, ad eandemque Partes pertinentes, Provincias et Regna, jam Divino auxilio recuperata, et recuperanda; etiam in Sexum Augustae Domus Suae Austriacae Foemineum, primo loco quidem ab altefata modo Regnante Sacratissima Caesarea et Regia Majestate;
§. 6. Dein in hujus defectu, a Divo olim Josepho;
§. 7. His quoque deficientibus, ex Lumbis Divi olim Leopoldi, Imperatorum et Regum Hungariae Descendentes, Eorundemque legitimos, Romano-Catholicos Suscesssores utriusque Sexus Austriae Archiduces, juxta stabilitum per Sacratissimam Caesaream, ac Regiam Regnantem Majestatem in aliis quoque suis Regnis, et Provinciis Haereditariis, in, et extra Germaniam sitis Primogeniturae Ordinem, Jure et Ordine praemisso, indivisibiliter, ac inseparabiliter, invicem, etinsimul, ac una cum Regno Hungariae Partibus, Regnis et Provinciis eidem annexis, haereditarie possidendis, regendam, et gubernandam transferunt;
§. 8. Et memoratam Successionem acceptant;
§. 9. Taliterque, eandem Successionem Foemineam, in Augusta Domo Austriaca introductam et agnitam (extensis ad eam nunc pro tunc Articulis 2. et 3. Anni 1687. et pariter 2. et 3. Anni 1715.) juxta Ordinem supradictum stabiliunt;
§. 10. Per praeattactum Foemineum Sexum Augustae Domus ejusdem, praevio modo declaratos Haeredes; et Successores utriusque Sexus Archiduces Austriae; acceptandam, ratihabendam, et una cum praemissis, aeque modo praevio per Sacratissimam Caesaream et Regiam Majestatem clementissime confirmatis Diplomaticis, aliisque praedeclaratis Statuum et Ordinum Regni, Partiumque, Regnorum, et Provinciarum eidem annexarum Libertatibus, et Praerogativis, ad tenorem praecitatorum Articulorum, futuris semper temporibus, occasione Coronationis observandam determinant.
§. 11. Et nonnisi post omnimodum praedicti Sexus defectum avitam et veterem, approbatamque et receptam Consuetudinem, Praerogativamque Statuum et Ordinum, in Electione et Coronatione Regum, locum habituram, reservant intelligendam.
Art. 3. Sacratissima Caesarea et Regia Majestas, universorum fidelium Statuum et Ordinum Regni, Partiumque eidem annexarum, omnia tam Diplomatica, quam alia quaevis Jura, Libertates, et 174Privilegia, Immunitates, Praerogativas, Legesque conditas, et approbatas Consuetudines (conformitate Art. 1. et 2. modernae Diaetae, in sensu Art. 1. 2. et 3. Anni 1715. Formulaeque juramenti ibidem contentae, intelligendorum) elementer confirmat, et observabit:
§. 1. Pariterque Successores, legitime coronandi Hungariae, et Partium eidem annexarum Reges; in iisdem Praerogativis, et praemissis Immunitatibus et Legibus, Status et Ordines Regni, Pratiumque eidem annexarum inviolabiliter conservabunt;
§. 2. Quas, et quae, praeterea Sua Majestas Sacratissima, per suos cujuscunque Status, Gradus et Conditionis, ovservari faciet.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi