III. BAKÓCZ TAMÁS SAJÁTKEZŰ LEVELE 1517-BŐL.

Full text search

III.
BAKÓCZ TAMÁS SAJÁTKEZŰ LEVELE 1517-BŐL.
Jesus Christus Maria.
1. Venerande frater et amice. Literas Dominationis Vestre intellexi, placet quod judicia ista sund inchoata, que, sperandum
2. est, preter nonnullorum opinionem et factionem exitum etiam felicem habebunt. Advertabunt, non dubium,
3. magistri omnes et etiam alii, quo consulto interesse debebunt. Si magister Johannes Ellegy ab Johanne Kanisay
4. redibit et obfacere poteritis, quid rerum istic egit, rogo, rescribatis. Preterea rescribatis, quid Kenderessy
5. et Orbonaz in montanistarum negotio fecerint, et in quibus terminis res ea pendet, quum quidem
6. tale negotium contigisse nunquam memini. Puto tamen favore nonnullorum in fumum transibit, et periculum
7. atque damnum irreparabile huic regno pariet, ita tamen dico, si vera fuerint reperta, que
8. montaniste narrarunt.
9. Que de domino Stephano Amade scribitis, cognovi. Concordiam non fugio, graviter tamen et supra
10. honestum damnificari nolo, si potero. Propterea Dominatio Vestra, in qua plenam habeo fiduciam, agat,
11. ut decet pro fratre et pro justitia et curet, ut justitia calumpniam superet, et iniquitas
12. ac dolus veritatem et justitiam non supprimat, quod fecisse Dominationem Vestram non penitebit,
13. ad quod ut etiam alios dominos magistro scilicet et assessores inducat, vehementer oro.
14. Revera quantum damnum, tanti et majoris injuriam facio. Magistrum Ibranj illo mittere
15. nunc non possum, excusat se, quia res suas domesticas hoc presertim tempore disponere
16. habet, quod non ego sibi dedissem, quod habet etc. Propterea materiam hujus Amade teneat
17. Dominatio Vestra suspensam, donec eum vel alium quempiam idoneum mittere potero. Interea sunt
18. ibi Franciscus Literatus de Buda Vetere, alter magister Franciscus de Waija canonicus hujus ecclesie mee
19. quod Dominatio Vestra informet, quid agant, dicant et faciant, ubi opus erit. Non
20. aliud, nisi Dominationem Vestram bene valere cupio. Cui me et negotia mea meorumque omnia
21. (recom)mendo. Ex Strigoniensi arce, secundo die festi visitationis Marie 1517.
22. Vester Thomas Strigoniensis cardinalis etc.
23. manu sua raptim.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi