Nr. 112. (174.)

Full text search

Nr. 112. (174.)
EDD.: Ed.pr. p.H3v-H4r. Bel p.231-232. Fejér VII/1 p.202-203 (nr. 167). Endlicher p.685. Kandra p.294-298. Karácsonyi - Borovszky p.193-194. CD Slov. I p.153 (nr. 193). TRANSL.: Kandra p.295-299.
Valerianus cantor, Michael custos, Gerardus decanus, Ioachin et Moust, archidiaconus Varadiensis et omnes alii universis, quibus litere praesentes exhibentur, salutem in Domino. Venit ad nos in septimana Exurge quidam pristaldus, ut ipse dixit de se, nomine Bolosoy de villa Bobona cum quibusdam villanis de Yku, scilicet Roma, Syca, Sumoz et Olodaro et dixit, quod universi villani de Horz et de Erdev et de Zehtu et de Bala et de Quer et de Zaka et de Barca coadiuvantibus Novi Castri ioubagionibus, scilicet Iordano, praefecto castri et Poson archiprecone impeciissent praenominatos quattuor villanos de Iku et item Laurencium, Cyubam, Forcos et Somotam, quod essent quidem ioubagiones, sed de castrensibus exempti. Illi autem dixerunt naturales ioubagiones esse, qui scilicet liberi Sancti Regis nuncupantur, coadiuvantibus eos, ut idem pristaldus dixit, ioubagionibus praefati castri, scilicet Forcos, principe exercitus, Soma, Vidard, Ioanne, Zolos, Leustach, Iacobo archiprecone. Quos Michael, curialis comes de Heues ex praecepto domini sui, Alexandri comitis de Novo Castro, ut pristaldus dixit, discuciens misit Varadinum, ubi praedictus pristaldus et item Roma, Syca, Sumoz et Olodar et quidam ioubagio castri, nomine Georgius missus, ut ipse dixit, a Forcos, principe exercitus et coadiutoribus suis, fuerunt in termino, scilicet ebdomada Exurge. Adversarii vero eorum non comparuerunt et supradictus pristaldus dixit, quod iudex praefatus, scilicet Michael pro convicta et condemnata parte haberi mandasset eam partem, quae non veniret, sed nos hoc nescimus.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi