Nr. 317. (368.)

Full text search

Nr. 317. (368.)
EDD.: Ed.pr. p.R4r-R4v. Bel p.269-270. Fejér VII/1 p.206-207 (nr. 174) et p.208 (176) (partim). Endlicher p.737. Kandra p.500. Karácsonyi - Borovszky p.273-274. TRANSL.: Kandra p.501. Árp.törv. p.125. Lederer p.199. Bolla-Rottler I p.88. Források p.96-97 (nr.37). Levéltárak p.78 (nr.26). Bertényi p.396. Válogatás p.74-75.
Humilis conventus ecclesię Waradiensis omnibus Sanctę Ecclesię filiis aeternam salutem in Domino. Universitati vestrę notum facimus, quod anno dominicę incarnationis mille CC. XXI., cum esset edictum a rege Andrea, quod terrę castrorum a quocunque violenter occupatę castris restituerentur, Tiburtio, Gyula et Helia comitibus a praefato rege in parochia Bichoriensi delegatis villani de Vruz et de Kolond et de Gontoy coadiuvantibus eiusdem castri ioubagionibus, scilicet Luca, principe exercitus, Tegeegu, Paulo et aliis impecierunt filios Boceon, scilicet Georgium, Gylianum et alios omnes dicentes, quod terram castri ad ipsos pertinentem iniuste occupassent. Illi autem responderunt eandem terram esse sibi hęreditariam et hoc testimonio comprovincialium probaverunt. Praenominati itaque iudices utramque partem per pristaldum nomine Andream de Pulos direxerunt ad examen ferri candentis Waradinum, ubi post triduanum ieiunium, cum deberet ferrum portari, supradicti actores convenerunt cum adversariis ipsorum dare eis terram memoratam.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi