TYPOGRAPHVS LECTORI Salutem!

Full text search

TYPOGRAPHVS LECTORI Salutem!
Errata, quae inter imprimendum irrepserunt, candide lector, pro tua prudentia atque eruditione facile emendabis. Haud enim fieri potuit, cum ex antiquo exemplari hoc nostrum depravatissime et interdum sententiis mutilatis descriptum fuerit, quin quaedam leviuscula committerentur errata. Praecavimus autem studiose, ne a nobis ullum verbum, quod in exemplari scriptum fuit, omitteretur aut adderetur aut quicquam immutaretur. Eam ob rem si te quaedam, precipue vero genus stili offenderint, quoniam, ut te praefatio docet, vetustiora sunt, nobis non imputabis, sed amice pro tuo candore ignosces et sine aliquo terrore ac fastidio leges alias nostram in excudendo diligentiam abunde conspecturus. Vale.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi