direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
absentes enim et praesentes similiter torquebantur
duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas