qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
quis sufficit enarrare opera illius
quis enim investigabit magnalia eius
virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae