altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae
sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos
magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius
pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia
multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
terribilis Dominus et magnus vehementer
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam