Ioannes et Mischa, filii Buchiku et Tupa filius Pauli citaverunt filios Hylary, scilicet Isou et nepotem eius, scilicet Isaac ante Simonem, bilotum de Bikes pro furto. Qui cum ad septem terminos non venissent, praedictus iudex nuntiavit palatino comiti. Ille autem iussit eos proclamari per fora comprovincialia sub ea interminatione, quod si non venirent vel ad iudicium biloti, vel ad iudicium candentis ferri Varadinum, pro furibus publicis et convictis haberentur. Illi itaque venerunt ad bilotum, bilotus autem per pristaldum nomine Gabrielem misit ad candens ferrum Varadinum, sed in termino, quem pristaldus dixit utrique parti praefixisse, Varadini non comparuerunt.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.