Choucad, uxor Tekudini, servi Fabiani conquesta est Simoni Varadiensi episcopo dicens, quod cum ipsa sit libera, dominus suus Fabianus velit eam redigere in servitutem. At ille dixit eam suam esse ancillam. Illa vero dixit tutorem suę libertatis nomine Gunuzt. Praenominatus itaque iudex posuit eos ad iudicium ferri candentis, dans eis pristaldum nomine Farcasium. Sed interea praedicta Choucad se ipsam recognoscens confessa est se esse ancillam Fabiani, ut ipse asserebat. Fabianus vero, ipsam quidem retinuit sibi in ancillam, sed filias eius dimisit esse liberas cum omni generatione, que ab illis est successura, ut quam ipse, tam omnis earum progenies utriusque, ubi voluerint, manendi habeant libertatem.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.