Nr. 341. (248.)

Full text search

Nr. 341. (248.)
EDD.: Ed.pr. p.L4r-L4v. Bel p.244-245. Endlicher p.703. Kandra p.372. Karácsonyi - Borovszky p.283. TRANSL.: Kandra p.373. Magyar középkor p.192 (nr. I,12). Magyar középkor2 p.200.
Multitudo castrensium de Bursod et quidam ioubagiones eiusdem castri, scilicet Petrus et Colman vociferati sunt contra Demetrium, comitem ipsorum regi Andreę dicentes, quod iniustis iudiciis et indebitis exactionibus eos aggravasset. Praefatus autem comes negavit hoc, quin imo adiecit, quod illi multa ei damna et iniurias intulissent et hoc ipsum omnes alii ioubagiones tam exempti, quam liberi Sancti Regis et quadraginta homines de castrensibus astruxerunt. Memoratus itaque rex delegavit causam eorum Thomę, Agriensi episcopo et Salomoni bano decidendam. Qui verbis utriusque partis diligenter inquisitis posuerunt super iuramentum comitis Demetrii, ut praestito sacramento probaret se in nullo populum suum aggravasse, immo per contrarium sibi eundem populum iniuriam et damnum intulisse. Cum itaque comes Demetrius paratus esset iurare, memorati adversarii se ipsos recognoscentes non ausi sunt ipsum adiurare et coram pristaldo huius causę nomine Bas de villa Harca reddiderunt se culpabiles et dampnum comitis sui restaurare compromiserunt. Comes vero eorum ad preces nostras indulsit eis, ut tantum duas marcas et dimidiam de toto dampno suo ei persolverent. Nominati quoque duo ioubagiones carcerem intrare teneretur ibi, quoadusque vellet comes, moraturi.

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi